SINAE

SINAE
I.
SINAE
Regio, quam hodie Cinam Vulgus appellat, ultima terratum Asiae, in quadrum exrensa ab oriente et meridie, aluitur oceanô, quem Sericum vel Eoum prisci dixêre: ab oceidente, Indiam ulteriorem attingit: a sepretrione, dingitur Massageratum, Scitharumque limitibus. Multô latius quondam imperasse gentem Annales ipsorum, ac literae, et veterum aedificiorum illustria monumenta, et complures, in India praeserrim, ab iis denominatae nationes, haud obscure testantur. rEgna sive provinciae vastae magnitudinis, numerantur quindecim. Terra saluberrimô caelô, et putioris aurae dulcedine perfruitur. Ad hanc perspicui fontes et mirô colorum decore odorumque fragrantiâ flores ac rosae perennant. Margaritas et praecipuae nobilitatis vasa fictilia, quae vulgo porcellana dicuntur, pretiosas pelles ad frigus arcendum: itemque gossipii, lini, lanae, bombycisque ac serici fila, vestemque omnis generis mittunt innumerabilem. saccari, et mellis, rhabarbati, casurae, minii, glastique tingendis vestibus expediti, proventus hîc ingens: odoramentis cum alius abundant: tum praecipue moscô (cuius nullam, apud latinos Graecosve scriptores, mentionem invenio) In urbes vero quatuor portas aperiunt praeferratas; ornatu magnificô, adituque ad aspectum praeclarô. Hodie la China, sub Tartarorum iugo gemit. Baudrando Sinarum Imperium, la Chine, seu l'Empire de la Chine Gallis, la China Hispanis et Italis, Cin incolis regnorum Siami et Cocinsinae, Than Iaponis, et Han seu Catay Tartaris, ipsis autem Sinis Tamin, i. e. Regnum luminis, et Chimgque, i. e. Regnum medium, quamquam aliis temporibus varie vocatum fuerit: pars est ampla Asiae, maxime in ortum extensa, sed cultissima et mire rigua ac fertilis. Eius limites sunt a septentrione regna Tangutum et Niulhanum, in Tattaria magna, a qua separatur partim montibus excelsis, partim murô 500. fere leucarum; ab occidente Indiâ extra Gangem et regnum Annamiticum, a meridie mare Indicum seu Eoum et Orientale, quod et Sinicum, quô separatur etiam ab oriente a Iaponia. Alias proprios habebat Imperatores, qui primo Nanquinum sedem regiam elegerant, et postea Pechinum. Sed ab anno 1630. varie vexata a Tartaris regni Niucani, tandem ipsis subest, et Imepratorem haber Tarrarum commorantem Pechini, quae urbs Imperii caput est, in provincia cognomine. Historia gentis paulo diffusior haec est, Sinae, colonia pervetusta, a Kenano deducta, inter cuius successores Foly Imperator primus, electitiam Epocham incepit, An. 2847. ante Christum Natum uti habent Sinarum Annales; 556. ante diiuvium, 45. ante natum Noahum. Ei successit Hinnungo, huic Honangri, quem excepêre Chuenhao, iavo vel Cavo et Xuno, sub cuius successore diluvium ingruit. Post diluvium saeculô non totô Sina restaurata creditur, forsan circa an. a d luvio 60. M. C. 1718. quod vel inde pater, quia scientiae et disciplinae Noahicae fuerunt tenacissimi: artesque etiam ingeniosissimas exercent, unde et Typographiam et tormenta aenea reliquus ab illis Orbis accepit. Ethnarcha post diluvium gentis Gether videtur: semi filius, cuius regni initium incidit in ann. 2207. ante Chr. Natum 16. ante natum Phalegum, ab exordio rerum 1773. ex calculo Sinensium, qui diluvianum interstitium ex Annalibus suis expungunt, quo Aborigines videantur. Gether hic Yvo dici amaus, familiam, cui imperium asserebat, nuncupati voluit Ya, sive Hiaa, quae rerum potita legitur ann. 441. usque ad ann. ante Chr. Natum 1766. aetatis iacobi 80. Altera Epocha est familiae Xangae, quae duravit ann. 644. usque ad ann. ante
Chr. Natum 1122. M. C. 2826. circa Samsonis tempora. Successit Epocha Chevae familiae, quam Uvo stabilivit, successor Kieovi exstincti. Sub hac petiodo regulus Cin, ad imperium posteris asterendum viam stravit: et tum videtur nomen China vel Tsina, exteris innotuisse, circa an ante Natum Chist. 550. tempore Croesi, A. M. 3398. Quartam itaque Epocham Cina familia facit, quae tamen nihil ultra 40. perstitit annos. Anctore postmodum Lieupangô, Hana familia emersit, serie Imperatotum per an. 470. continuatâ, usque ad ann. citta Nat. Christ. 264. Post hanc retum potita est familia Cyna, quam Tanga familia pessundedit, ad A. C. 618. sub Heraclio et Cosroe. Sunga dein familia ad clavum sedit, usque ad A. c. 923. quam excepit Ivena Tartarorum usque ad A. C. 1368. Hanc Taiminga pepulit, auctore Chu, qui Tartaros omnes, aute rerum potitos, eiecit, patriâ in libertatem assertâ A. C. 1350. Eius familia Sinas obtinuit per ann. 250. decimusque tertius succeslorum Vanlieus, suppressis aemulis, Monarchicum impetium posledit, ab A. C. 1573. usque ad A. C. 1620. quô mottuus est. Sub eo Tartari iteratâ in Sinas irruptione factâ, tautos fecêre progressus, ut Princeps illorum Sinarum Imperator, et Thienmingae familiae anctor dici voluerit. A. C. 1618. expeditionis suae 3. Vanlieo defuncto successit fil. Taichangus, et huic post 4. imperii
mensem fil. Thienkius, qui rebus egregie ordinatis gestisque, Tartaros ultra murum iterum reiecit. Sed illi mox reversi, proditione metropolim Leaotung capiunt, cives more Tartarorum ronderi vestirique cogunt, et maiora moliuntur. Obiit interea Thienkius A. C. 1621. ut et aemulus eius, quorum illi frater Zungchinius, huic fil. Thienzungus successere. Zungchinius prodirione suorum infelix, Yvenum tamen proditorum caput, apprehensum necat, quo factô discedunt Tartari, moxque iterum revertuntut, modo victi modo victores, usque ad A. C. 1636. quô Thienzungus moritur, longiori viâ dignus, ob mansuetudinem et laudatos mores. Eum excepit fil. Zuugleus, qui diu inter Sinas ignotus vixerat, ut mores, literas, doctrinam, ac sermonem Sinensium accurate perdisceret. Eô rerum potitô inter suos, latronum in variis provinciis exortorum iusti exercitus, nervos Imperii penitus succiderunt, quorum Duci Licungzo, (qui Imperatoris ritulum assumpsit, familiae Thienxunae fundator dici gaudens) proditus Imperator Zungchinius, cum nullam elabendi rimam esse videret, sanguine suô victori scribit, ut de praefectis tam scelerate perditis poenas sumar, populo innocenti parcar: filiam dein nubilem gladiô traicit, et in pomarium digressus semet ex pruno suspendit, ultimus samiliae, cui latro exordium, latro finem dedit. Neque alium finem sibi regina, et fidissimi Eunuchorum delegêre: Sic loca deliciarum funestata, et fructus tulêre arbores nefandos. Latrones mox exacti, et filius sexennis Zunglei interea demortui coronatur Sinae Imperator. A quo tempore Monarchia sub Tartaris est, qui nihil prorsus in administratione Reip. immutantes, vestem solum et tonsuram Tartaricam Smensibus imperant, unde non leves et saepius iterati tumultus. Militiam sibi servant, non exclusis tamen Sinicis, quos etiam tribunalibus miscent. Coeterum Sinenses ad civilitatis normam exacti, ingeiosi sunt ac industrii. Oinnes apud illos artes scientiaeque vigent, Geometras habent excellentes, Arithmeticos et Astronomos eximios, Medicinam methodice faciunt, inprimis autem, a quo Philosophus Confutius floruit, Morali Philosophiae tantus ab iis honor habetur, ut, cum tres ibi vigeant Philosophorum sectae, eius tamen Secta
Literatorum nomine clara, reliquis omnibus longê praeferatur, neque alii ad gubernacula Reip. adhibebantur, quam Mandarini, Loytiae vel Literati, in eius formati schola. Lingua Sinica ex vocibus mere monosyllabis ut plurimum constat, sua tamen cuique provinciae peculiaris dialectus est. sCriptura a superiori loco deorsum procedit, et quilibet character, more Hieroglyphicorum apud Aegyptios veteres, rem integram exprimit. Religionem quod attinet, unum solum Deum, quem Regem caeli appellant, venerantur. Tres nihilominus sunt inter eos Idololatrarum species. Prima Regis et Nobilium, qui Astris faciunt. Secunda eorum, qui primos Reges et Philosophos pro Diis habent, summo Numini succenturiatis. Tertia Astrologorum et Magorum, qui Euangello pertinacius reliquis obnituntur. Idolorum horribilis sorma. Olim S. Thomas Sinensibus praedicâsse dicltur, et apparent adhuc in crasissima illorum idololatria vestigia quaedam Trinitatis et Incarnarionis filii Dei. Hodie per emissarios Pontifex Roman. ut et Angli Batavique per ministros mercatoribus mixtos, collapsum Christianismum in florentissimo hoc regno pro viribus erigere conantur. Tota regio, ut dictum, dividitur in quindecim provincias peramplas seu regna, ultra quas ab ea etiam pendent Leatonia provincia, Leaotung, Corea peninsula, la Corca, Haynania insula, l'isle de Haynan, et Calonnesus, l'isle Formosa, cum aliis minoribus. De Sinatum regione varii varie scripsêre. Sed vide Atlantem Sinlcum Martinti, qui Sinas fusius descripsit. Porro de re literaria Sinensium consule Theophil. Spizelium; de Scriptura Sinica Athanasium Kircherum, in China illustrata; de reliquis, Trigaltium, Semedum, Iarricum, Mendozam, Maffaeum, Martinum, Rhodium, et qui inter primos dici merult, Adamum Preyelium librô insigni cui ritulus, Admiranda Sinae et Europae.
Sinarum Imperii provinciae:
Chequianensis provincia, Chekiang. Fochiensis provincia, Fokien. Honania, Honan. Huquania, Huquang. Iunnania, Iunnan. Nanchinensis provincia, Nanking. Pechinensis provincia, Peking. Quansia, Quangsi. Quantunia, Quantung. Queichea, Queicheu. Quiansla, Quiansi seu Kiansi. Suchuensis provincia, Suchuen. Xansia, Xansi. Xantonia, Xantung. Xensia, Xensi.
Sinarum Imperii urbes praecipuae:
Caifunga, Caifung, in Honania provincia. Cancheum, Cancheu, in Quiansia. Cangcheum, Cangcheu, in Nanchinensi. Caocheum, Caocheu, in Quantunia. Changcheum, Changcheu, in Fochiensi. Changta, Changie, in Honania. Changta, Changte, in Huquania. Changxa, Changxe, ibidem. Chaochinga, Chaoching, in Quantunia. Chiahinga, Chiahing, in Chequianensi. Chicheum, Chicheu, ibidem. Chicheum, Chichcu, in nanchinensi. Chieganum, Chiegan, in Quiansia. Chienchanum, Chienchang, ibidem. Chienninga, Chienning, in Fochiensi. Chieuchianum, Chieuchiang, in Quiansia. Chinchianum, Chinchian, in Nanchinensi. Chinchianum, Chinchian, in Iunnania.
Chinganum, Chingan, in Quansia. Chingtienum, Chingtien, in Huquania. Chingtum, Chingtu, in Suchuensi. Chingtuna, Chingtung, in Iunnania provincia. Chingyanum, Chingyan, in Huquania. Chinhoa, Chinhoa, in Chequianensi. Chinivenum, Chiniven, in Queichea. Chinivenum, Chiniven, in Iunnania. Chintinum, Chinting, in Pechinensi. Chiucheum, Chieucheu, in Chequianensi. Chiucheum, Chieveheu, in Quantunia. Chungkina, Chungking, in Suchuensi. Cinanum, Cinan, in Xantonia. Cincheum, Cincheu, in Quansia. Cingcheum, Cingcheu, in Xantonia. Civencheum, Civencheu, in Fochiensi. Cungehanum, Cungehan, in Xensia. Focheum, Focheu, in Fochiensi. Fuenchcum, Fuencheu, in Xansia. Fungcianum, Fungcian, in Xensia. Fungyanum, Fungyang, in Nanquinensi. Ganchinga, Ganching, ibidem. Gucheum, Gucheu, in Quansia. Gueihoeum, Gueihocu, in Honania. Hancheum, hancheu, in Chequianensi. Hanchunum, Hanchun, in Xensia. Hanyanga, Hanyang, in Huquania. Henocheum, Henochcu, ibidem. Hinghoa, Hinghoa, in Fochiensi. Hoaichinga, Hoaiching, in Honania. Hoainanum, Hoainang, in Nanchinensi. Hoancheum, Hoancheu, in Huquania. Hochienum, Hochien, in Pechiniensi. Hoeicheum, Hocicheu, in Quantunia. Hocicheum, Hoeicheu, in Nanchinensi. Honania, Honan, in Honania. Hucheum, Hucheu, in Chequianensi. Iaocheum, Iaocheu, in quiansia. Ienganum, Iengan, in Xensia. Ienpinga, Ienping, in Fochiensi. Iuencheum, Iuencheu, in Quiansia. Iungcheum, Iungcheu, in Huquania. iungninga, Iungnin, in Iunnania. Iuninga, Iuning, in Honania. Iunnania, Iunnan, in Iuhnania. Iunpinga, Iunping, in Pechinensi. Kaocheum, Kaocheu, in Quantunia. Kingcheum, Kingcheu, in Huquania. Kingyanum, Kingyang, in Xensia. Kingyvenum, Kingyven, in Quansia. Liencheum, Liencheu, in Quantunia. Lieucheum, Lieucheu, in Quansia. Linchianum, Linchiang, in Quiansia. Linganum, Lingan, in Iunnania. Linyanum, Linyang, in
Xensia. Lipinga, Liping, in Queichea. Lucheum, Lucheu, in Nanchinensi. Luganum, Lugan, in Xansia. Luicheum, Luicheu, in Xamonia. Luicheum, Luicheu, in Quantunia. Mahum, Mahu, in Suchuensi. Munghoa, Munghoa, in Iunnania. Nanchanga, Nanchang, in Quiansia. Nanganum, Nangang, ibidem. Nanhiunga, Nanhiung, in Quamunia. Nankanga, Nankang, in Quiansia. Nanninga, Nanning, in Quansia. Nanquinum et Nanchinum, Nanquin, in Nanchinensi. Nauyanga, Nanyang, in Honania. Niancheum, Niancheu, in Chequianensi. Ningpoa, Ningpo, ibidem. Ningqua, Ningque, in Nanchinensi. Paochinga, Paoching, in Huquania. Paoninga, Paoning, in Suchuensi. Paotinga, Paoting, in Pechiniensi provincia. Pechinium, Pechin et Pequin, totius Imperii caput, in Pechinensi. Pingleanum, Pinglean, in Xensia. Pinglum, Pinglo, in Quansia. Pingyanum, Pingyan, in Xansia. Quancheum, Quancheu, in Quantunia. Quangnanum, Quangnan, in Iunnania. Quanpinga, Quanping, in Pachiniensi. Quansia, Quansi, in Iunnania. Quansinga, Quansing, in Quiansia. Queicheum, Queicheu, in Suchuensi. Queilinum, Queilin, in Quansia. Queitum, Queite, in Honania. Queiyanga, Queiyang, in Queichea. Siangianum, Siangiang, in Huquania. Signaum, Sigan, in Xensia. Siucheum, Sieucheu, in Suchuensi. Sucheum, Sucheu, in Queichea. Sucheum, Sucheu, in Nanchinensi. Suihunga, Suihung, in Iunnania. Suminga, Suming, in Quansia. Sunanum, Sunan, in Queichea
Sungchianum, Sungchian, in Nanchinensi. Taicheum, Taicheu, in Chequianensi. Taipinga, Taiping, in Nanchinensi. Taipinga, Taiping, in Quansia. Taitunga, Taitung, in Xansia. Taiyvenum, Taiyven, ibidem. Talum, Tali, in Iunnania. Taminga, Taming, in Pechinensi. Teganum, Tegan, in Huquania. Tengcheum, Tengcheu, in Xantonia. Tiencheum, Tiencheu, in Quansia. Tingcheum, Tingcheu, in Fochiensi. Tuchum, Tuchu, in Queichea. Tunchanum, Tunchan, in Xantonia. Tunggium, Tunggin, in Queichea. Vencheum, Vencheu, in Chequianensi. Vuchanum, Vuchan, in Huquania. Vucheum, Vucheu, in Quiansia. Xaocheum, Xaocheu, in Quantunia. Xaohinga, Xaohing, in Chequianensi. Xaoum, Xaoun, in Fochiensi. Xecienum, Xecien, in Queichea. Xincheum, Xincheu, in Huquania. Xuicheum, Xuicheu, in Quiansia. Xunchinga, Xunching, in Suchuensi. Xunninga, xunning, in Iunnania. Xunta, Xunte, in Pechinensi. Yancheum, Yancheu, in Nanchinensi. Zencheum, Yencheu, in Xantonia. Yocheum, Yocheu, in Huquania.
II.
SINAE
populi Asiae extremi ad ortum, ultra Indiam extra Gangem, Chinesi hodie; ut regio eorum la Chine, mari Eoo exposita, inter Indiam et Sericam. Doctiss. Is. Voss. ad ista verba, Melae l. 1. c. 2. Seres media Eoae partis incolunt. Rem (inquit) acu tetigit, cum Seras media Eoi lateris tenere scribit. At vero quantum a veritate recessit Ptol. et qui eum sequuntur, quum tractum Asia, qui est ultra Auream Chersonesum, ac Sinum magnum Austrum versus veste adeo extendit, ac Sinas in eo collocat? Sinenses hodiernos antiquorum Seras qui esse dubitat, is quoque dubitet licet, idemne nunc atque olim Sol luxerit. At vero insigniter falluntur, qui existimant Sinas, vel Thinas veteribus celebratos, eosdem esse ac sint Sinenses vulgo dicti. In toto eo regno, Sinae, et Sinensium nomen ignotum est. Genus istud hominum omne id scit, quod sparsim nôrunt ceterae gentes, quae cum iis comparatae pro barbaris merito haberi possint, si solos excepteris Graeculos; unum
tamen hoc ignorant vocabulum. Sed sane merâ factum est imperitiâ, ut vastum illud Serum imperium, quo nullum in orbe unquam illustrius fuit, Sinarum nomine cognoscatur. Mirum nemini observatum hactenus, Sinas esse regnum istud, quod vulgo Siam, vel Sian, vel etiam Siim adpellatur. Sinarum metropolim Sinas, vel Thinas vocat Ptol. Quis dubitare possit, quin illa sit ea ipsa, quae nunc Siam appellatur, regia nempe Siamensium, ac sita in insula ad orientalius ostium, fluvii dicti Memam, quod matrem aquarum Indi interpretantur. Longe is oritur e tacu Chiamay, ac totus in ditione Siamensium fluit, donec tribus tandem ostiis in Oceanum effluat. Regnum hoc etiammum nobile olim tamen multo fuit nobilius. Diminutum est mulium, ex quo reges complures haic a multis saeculis subditi rebellare roeperunt, Illo tempore, nondam detecta illa Tartarioe parte, quae Orientem versus excurrit, non nisi tria ultra Indum vasta imperia noscebantur, Serum, Indorum, ac inter utrosque situm, Siamensium, quod veteres Sinarum appellârunt. Quicquid a Gange Seras adusque interiacet, id olim reges Siam possederunt. Primi Arabes Seras cum Sinis confuderunt, quorum errorem postea secuti funt alii. Verum haec obiter, ut ostenderemus quos vulgo Sincuies dicimus, rectus Ser as appellare, Sinas vero antiquorum hodiernos esse Siamenses. Vide Sinarum regio, it. China.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Sinae semen — Sinae semen, s. Zitwersamen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • СИНЫ —    • Sinae,          см. Serica …   Реальный словарь классических древностей

  • Parques eólicos de Burgos — Saltar a navegación, búsqueda Esquema de una turbina eólica: 1. Cimientos 2. Conexión a la red eléctrica 3. Torre 4. Escalera de acceso 5. Sistema de orientación 6. Góndola 7. Generador 8. Anemómetro 9. Freno 10. Caja de cambios 11. Pala 12.… …   Wikipedia Español

  • Names of China — In China, common names for China include Zhonghua (中华/中華) and Zhongguo (中国/中國), while Han ( …   Wikipedia

  • Seres — Not to be confused with Serres. For the English printer, see William Seres. Seres (Gr. Σῆρες, Lat. Sērēs) was the ancient Greek and Roman name for the inhabitants of eastern Central Asia.[1] It meant of silk, or people of the land where silk… …   Wikipedia

  • Lady (group) — Infobox musical artist Name = Lady 레이디 Img capt = Img size = Landscape = Background = group or band Alias = Origin = South Korea Genre = K pop Years active = 2005–2007 Label = Associated acts = URL = Current members = Sinae (신애) Sahara (사하라) Binu …   Wikipedia

  • Serica — Serica, the land of the Seres, was the name by which the Ancient Greco Romans referred to a country in Eastern Asia. The Ancients knowledge of this nation was indistinct and often distorted by the wildest fables and myths, though Ptolemy and… …   Wikipedia

  • We've Got Married (TV program) — We’ve Got Married is a popular television program in South Korea. It was started in March 2008 and it is one of the programs of ‘Sunday Sunday Night’(program title) in MBC. This program places eight famous Korean stars in the position of four… …   Wikipedia

  • Mapamundi de Ptolomeo — El mapamundi de Ptolomeo, reconstruido a partir de la Geographia del geógrafo (circa 150) durante el siglo XV, donde puede observarse Sinae (China) en el extremo derecho, más allá de la isla de Taprobane (Sri Lanka, de tamaño descomunal) y la… …   Wikipedia Español

  • Sierra de Ávila — Parque Eólico en Cerro de Gorria, culminación de la Sierra de Ávila Tipo Macizo montañoso de granito Ubicación …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”